BRONTAEUS

BRONTAEUS
BRONTAEUS
Iuppiter dictus a Βροντῆ, quod est tonitru, unde Latine Tonans quoque vocatur. Quibusdam etiam Bacclius sie videtur dictus, ob turbas, quas fulminum instar ebrietas commovet. Blondus Flavins Romae triumph. l. 1. Bacchus et Liber pater et Brontinus quoquo dictus est. Hinc quia Baccho cum Proserpina communis ara, communiaque cum Hecate sacra, quae Sabzia dicta legimus, in vetere marmore Hecate Deo Brontonti coniungitur: Iovi. Sancto. Brontonti. Ecataeque. Aur. Poplius. Et sicut alia habet inscription: Deo. Soli. Invicto. Mithrae. Fl. Septimius. Zozimus. V. P. Sacerdos. Dei. Brontontis. Et. Aecate. hoc speleum. constituit. Vide Thom. Dempster. in Rosini Antiquit. l. 2. paralipom. ad c. 11.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • TONITRU — I. TONITRU Peruvianis pro Deo. Ab Iosepho enim Acosta proditum est, Ingas, dominos Peruviae, post Viracocham supremum Numen, tum Solem colere, tum Tonitru: ac Tonitru quidem triplici nomine appellare, Chuquiilla. Catuilla et Intiillapa. Ait… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”